monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII

1 Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. An quispiam putabit in pace regni Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni vigilanter occursum est, cum, postea quam dictum est: "Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum," continuo subiunctum est: "Sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel."
Iudices namque, priusquam reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit.
2 Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per intervalla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis; et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos; nam sub eo iudice, qui est appellatus Aod, octoginta anni pacis fuerunt.
3 Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur; multo minus itaque cuiuslibet regis alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnavit; nec umquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur; quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic vitae hostiles non formidaret incursus.
4 Locus ergo iste, qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est aeternisque debetur in matre Hierusalem libera, ubi erit veraciter populus Israel; hoc enim nomen interpretatur "videns Deum"; cuius praemii desiderio pia per fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.